Accueil > Généalogies racialo-religieuses > Histoire scolastique
Histoire scolastique
Source
Gallica.bnf.fr
Relation
Bibliothèque nationale de France
Citer ce document
Mangeur, Pierre Le “Histoire scolastique”, RelRace, , dernier accès le 22 Dec. 2024.
Collection
Sujet
Cham, père de la magie noire
Mots-clés
Description
Pierre le Mangeur fait de Cham le père de l'astrologie.
Géolocalisation
Transcription
Voir moins
Voir plus
De ebrietate Noe, et maledictione Cham.
Coepit Noe exercere terram, et plantavit vineam, labruscas naturales per cultum ad usum vineae trahens, bibensque vinum, sed ignorans vim ejus, inebriatus est. Et dormiens nudatus est in tabernaculo suo (Gen. IX). Nudatio enim femorum sequitur ebrietatem, sicut libido satietatem. Sed cum Cham verenda patris vidisset nudata, irridens, nuntiavit hoc fratribus. Sed illi pallium imponentes humeris, et euntes retrorsum, ne viderent operuerunt patris verenda. Patet quia nondum homines utebantur femoralibus . Evigilans Noe, cum didicisset quod fecerat filius suus minor, ait: Maledictus Chanaan puer servus erit fratribus suis. Sed quaeritur quomodo Cham dicitur minor filius, cum esset medius natu? Potest dici minor, id est indignior; vel forte minor statura. Vel de Japheth dicitur, qui cum minor esset, tamen prudentior fuit Cham majore. Maledixit autem non filio, sed filio filii, quia sciebat in spiritu filium non serviturum fratribus, sed semen ejus, nec omnes de semine, sed eos, qui de Chanaan descenderant. Peccata quidem patrum saepe vindicantur in filios temporaliter. Et est sensus sic: Non laeteris de filio tuo, sicut nec ego de te. Et addidit. Benedictus Dominus Deus Sem, sit Chanaan servus ejus. Prophetia est, quia praevidit in filiis Sem cultum et nomen unius Dei permansurum. Et iterum: Dilatet Deus Japheth, et habitet in tabernaculis Sem, sitque Chanaan servus ejus. Et haec prophetia est. Gentes enim, quae de Japheth dilatatae sunt numero, Deo auctore, et in cultu deorum Deo permittente, post insertae sunt trunco olivae. Et impleti sunt dies Noe nongenti quinquaginta annorum, et mortuus est. Dicit autem Josephus quod nemo putet falsa quae de antiquorum longaevitate scripta sunt, quia propter virtutes et gloriosas utilitates, quas jugiter perscrutabantur, id est astronomiam et geometriam, Deus eis ampliora vivendi spatia condonavit, quae aliter discere non potuissent, nisi sexcentos vixerint annos. Per tot enim annorum curricula magnus annus impletur .
De dispersione filiorum Noe, et Nemrod.
Redit Moyses ad principium genealogiae Noe dicens: Hae sunt generationes filiorum Noe (Gen. X), et incipit a Japhet minori, ut ultimo loco ponatur Sem, cujus successionem texere intendit. Texuntur autem ex eis septuaginta duae generationes, quindecim de Japhet, triginta de Cham, viginti septem de Sem. Hi tres disseminati sunt in tribus partibus orbis secundum Alcuinum. Sem Asiam, Cham Africam, Japheth Europam sortitus est. Vel expressius dicitur secundum Josephum: Filii Japhet tenuerunt septentrionalem regionem, a Tauro et Amano montibus Ciliciae et Syriae, usque ad fluvium Tanaim, in Europa vero, usque ad Gadira. Filii vero Cham a provincia Syria, et Amano et Libano montibus cunctas terras obtinuerunt, quaecunque ad mare sunt positae, apprehendentes etiam eas, quae usque ad Oceanum sunt, et proprias facientes appellationes. Filii vero Sem usque ad Oceanum seorsum habitant Asiam, ab Euphrate facientes initium. Generationi Sem insistemus, alias transeuntes, hoc tamen addentes, quod Chus dicitur filius Cham, et filius Chus Nemrod, qui coepit primus potens esse in terra, et robustus venator hominum coram Domino, id est exstinctor, et oppressor amore dominandi, et cogebat homines ignem adorare ; ad hoc exiit proverbium, ad dicendum de aliquo, quod fortis sit et malus: Quasi Nemrod robustus venator coram Domino. Hoc ideo diximus, quia Methodius dicit hunc fuisse de filiis Hirom filii Sem. Quare vero primus coeperit dominari ostendit, agens de quodam filio Noe, de quo non egit Moyses, sic dicens: Centesimo anno tertiae chiliadis natus est Noe filius in similitudinem ejus, et dixit eum Jonithum . Trecentesimo anno dedit Noe donationes filio suo Jonitho, et dimisit eum in terram Ethan, et intravit eam Jonithus usque ad mare orientis, quod dicitur Elioschora, id est solis regio, hic accepit a Domino donum sapientiae, et invenit astronomiam. Ad quem veniens Nemrod, Gigas decem cubitorum, eruditus est ab eo, et accepit ab eo consilium, in quibus locis regnare coepisset. Jonithus iste futuros quosdam eventus praevidit, et maxime de ortu quatuor regnorum, et occasu eorum per successionem. Quam etiam plane prophetavit Daniel. Et praedixit discipulo suo Nemrod, quod primi regnarent de Cham, de quo Belus descendit, post de Sem Medi, et Persae, et Graeci, post, de Japheth Romani. A quo rediens Nemrod accensus amore dominandi, sollicitavit genus suum de Sem, ut imperaret aliis, quasi primogenitus, sed noluerunt; et ideo transivit ad Cham, qui acquievit, et regnavit inter eos in Babylone, et exinde dictus est de filiis Cham. Sed si vere fuit de filiis Cham, tunc nulla est quaestio quare inter eos regnaverit; hujus exemplo coepit regnare Jectam, vel Jetram, vel Uram super filios Sem, Suphene, vel Sustene super filios Japheth. Narrat autem Philo Judaeus, vel ut alii volunt Gentilis philosophus, in libro Quaestionum super Genesim, quod ex tribus filiis Noe adhuc ipso vivente sunt nati viginti quatuor millia virorum et centum, extra mulieres et parvulos, habentes tres super se duces, quos praediximus.